hic circi et campi, fora multa, theatraque multa,
naumachiae, colles, aquaeducti, rostra, colossi,
archi, pyramides, templorum millia crustis
marmoreis fabricata, domusque, casaeque deorum, 245quas super aspicias ter centum mille caminos,
semper fumantes nunc myrrha et thure brusato,
nunc rosto et lesso atque alio nidore culinae.
Hic sua fundarunt omnes palatia divi,
in medio quorum sua Iuppiter atria struxit. 250Dedalus, artificum columen, primusque murator,
atque marangonus primus, primusque magister
architectus, ibi perfectas condidit artes.
Centum balcones alti, centumque fenestrae,
pars hac, pars illac, pars hoc, pars illoc apertae, 255omnia lontano venientia semper adocchiant.
Porticus in gyrum, sex centum fulta pilastris
bronzineis, late circumserat omne palazzum.
Mille dei, totidemque deae, nymphaeque galantae,
semper ibi praticant, spatiantes ordine tondo. 260Porta superba patet, quae numquam chiusa videtur,
vestibulumque suas largum tenet ante vedutas;
ponitur in quadro super octo pilastra levatum.
Porphideus blanchis in postibus eminet arcus,
circulo et in medio tria formidanda locantur 265fulmina, quae magno sunt propria tela Tonanti.
Continuo andatu divorum tota cavantur
limina, sint quamvis alabastro condita duro.
Suntque cadenazzi portarum, suntque seraiae,
et chiodi, et cancri, de argento supra dorato. 270Atria praeteriens, intras perystilia, centum
qualibet in banda claustrorum longa cavezzos,
ac diamantineis circum munita pilastris.
Quaeque columna suam mira tenet arte misuram,
quas proprio duras Vulcanus sanguine fecit. 275Becchus erat, becchi sic sanguine reddidit ille
mollia, quae nimium diamantis saxa rigescunt.