Pagina:Folengo - Maccheronee, vol 1, 1911 - BEIC 1819471.djvu/283


liber quartus decimus 277

cuius tirratur niveis carretta columbis,
quumque propinquantem sentit succedere Phoebum,
en scoprit rutilam tremulo de gurgite frontem,
atque sui formam visi mortalibus offert.
140Iamque omnes alias discazzat ab aethere stellas,
et modicis parvam generat splendoribus umbram.
     Sat Veneri dictum: Solis veniamus ad orbem,
qui medios inter cerchios sua regna governat,
atque suum quarta fabricavit sede palazzum.
145Chortem banditam portis ibi semper apertis
Sol tenet, et cunctis intrandi nulla temenza est.
Hic habitat vecchius barbatus, nomine Tempus.
Tempus, quo nihil hac rerum sub mole terendum
parcius, usque adeo rapidis se surripit horis.
150Qui semper varios horatim parturit actus,
qui nec pensero manet unquam saldus in uno.
Nunc vult, nunc non vult bagatella, magisque legerus
quam busca aut folium, quod ventus in aëra menat.
Ille sibi quandam tenet in cantone botegam.
155Pulveris orloios fabricat, plenosque rodellis.
Matronam coepit propria pro coniuge bellam
nomine Naturam, quae centum mille fiolos
impregnata parit, nec maium tendit ad altrum,
quam stimulare virum lecto, quam ventre pieno
160disvulvare homines, castrones atque cavallos.
Praecipue tamen ipsa duos de Sole fiolos,
atque duas habuit, Tempus cornando, fiolas.
Hos nondimenum pensaverat ipse bonhommus
esse suam prolem, quorum sic nomina fecit:
165Primavera, Aestas, Autumnus, denique Vernus.
Primavera fuit Veneris maridata putello,
qui gerit in spallis alas de more civettae.
Nudus it, et nullis tegitur vergogna mudandis.
Fert arcum semper caricum, plenamque guainam
170stralibus innumeris, adeoque sotilibus, ut vix
fila sotila magis possint filare begatti.