Pagina:Folengo - Maccheronee, vol 1, 1911 - BEIC 1819471.djvu/279


LIBER QUARTUS DECIMUS

Memnon, ab Aurora iam missus matre, fugabat
cum scutica Chiozzam, Capram, Braccumque baiantem,
innumerasque alias stellas de tramite coeli,
per quam nunc debet transire caretta parentis:
5noxque viam scapolat, visis splendoribus albae.
Baldus, apollineos cernens uscire cavallos
extra orizontem, carrumque tirare brasatum,
talia contemplat, mox sic cum Cingare parlat:
— O Cingar, grandis me nunc maravilia brancat,
10nec scio qua guisa possunt, quae cernimus, esse.
Nonne vides solem plus largum, plusque rotundum
quando foras exit nascens, quandove tramontat,
quam cum sustollit per coeli culmina carrum?
Praeterea nunc fert tam rossum ille visazzum,
15quod mihi barillam corsi trincasse videtur. —
Cingar ait: — Magnas cosas mihi, Balde, rechiedis,
quas nimis astrologi dudum schiarire fadigant,
nam super humanos sensus ea facta provantur.
Sed tamen insigni quidam de semine gregus,
20cuius (si memini) Piationi nomen habetur,
astronomusque alius Tolomellus, Iona propheta,
Solon, Aristotel, Melchisedech, Oga Magoga,
talia tractarunt per magnos sparsa librazzos. —
Quando Leonardus sic audit nomine grosso
25Cingara philosophos, Ogamque referre Magogam,
corripitur tanto grigno, strepituque risaiae,
ut prostratus humi iam crepare videtur.