Pagina:Folengo - Maccheronee, vol 1, 1911 - BEIC 1819471.djvu/275


liber tertius decimus 269

tam respettosus, tam sequestratus ab altris,
ut totum per iter non dixerit octo parolas,
355quippe habitu proprio, genioque suopte, tacendo
vergognosus erat, stabatque in parte solettus.
Huic nomen Giubertus erat, qui voce, lyraque
Orpheus in sylvis, inter delphinas Arion,
saxorum ad sese, nemorumque tirabat orecchias.
360Baldus eum pridem tacitis guardabat ochiadis.
Ille, viri tanti cernens sibi lumina flecti,
fronte rubescebat, bassosque tenebat ocellos.
Captus ob id, Baldus penitus moruisset alhoram,
ni prius agnosset qui sit, quo vadat, et unde
365adveniat, mentemque suam, studiumque suorum.
Ergo, ubi cognovit cythara cantare peritum,
hunc rogat, ut tantam voiat recreare brigatam,
voceque dulciloqua longum nihilare caminum.
Ille statim censet tanto magis esse barono
370parendum, quanto se noscit in arte magistrum.
Expedit e panno sedae mirabile plectrum,
sive lyram dicas potius, quae concinit arcu,
concentuque suo facit omnes stare balordos.
Iam rectas, longasque arcu menat ille tiratas,
375taliaque altandem modulando carmina coepit:
— Infidum arridet saepe imprudentibus aequor,
mentiturque leves zephiros aquilone parato.
Hinc veniunt homines cupidi, quos plura videndi
cura subit, seu forte deas in gurgite nantes,
380sive tridentiferi verrentes caerula currus.
Verum ubi subducto ventum est qua littora circum
misceri aspiciunt coelum aequore, et aequora coelo,
en miseri avulso singultant viscere proni
hinc atque hinc nautae, nigraque urgente vomuntur
385bile dapes, foedatque acidus Nereidas humor,
unde indignantes venti tam audacter amicas
commaculare suas genus hoc mortale, caducum
atque procax, ne sic evadat crimen inultum