tale per inventam sentit resonare cavernam.
Nil tamen aspectat, nullo huc intrante lusoro;
acennat socios, currunt, placet ire dedrentum. 140Itur, coeca domus fuligine tota nigrescit,
cernere quam possunt, stizzum portante Bocalo.
Quo magis introëunt magis illa sonatio tich toch
fit martellorum, nec non sofiatio buf bof.
Post centum passus quadram catavere piazzam, 145cui quaevis trenta est quadratio longa cavezzos.
Porticus intornum, octo sustentata colonnis,
qualibet in banda, format mirabile claustrum,
quod rotat incercum, velut omnis sphera polorum,
seu sicut Modenae, seu sicut magna Bolognae 150filatoia gravi circum gyramine vadunt,
per circumque strepunt de seta mille canones.
Quaeque colonna duplex de bronzi facta metallo est,
archi de argento facti, voltaeque musaico,
in quibus haeroum fortissima gesta leguntur. 155Pinxerat hic pictor pictorum, magnus Apelles,
quidquid fada sibi comisit pingere Manto,
Manto, Tyresiae proles, uxorque Foletti.
Cernitur hic illic semper memorabile bellum,
quando Barigazzum Pompeius ab arce Cipadae 160compulit, et, missis raptim squadronibus, ipsum
stravit Alexandrum Magnum, Xersisque canaiam
sub duce Grandonio mazzavit ad oppida Nini.
Armiger Orlandus furit hic, dum fortis avanzat
Hanibalem, nec non capelettum buttat Achillem 165cum caput avantum magni de arzone Bufalchi.
Parte alla Caesar, secum veniente Rinaldo,
Alpibus in vastis Ferrarae, iuxta Folignum,
diripit armatam de fustis, deque galaeis,
quam Darius princeps mundi, mediique Milani, 170miserat in punto propter ruinare Cipadam.
Haec ea, cum multis aliis, depinxerat illic
pictorum columen, lux, lunaque, solque penelli.