Pagina:Folengo - Maccheronee, vol 1, 1911 - BEIC 1819471.djvu/263


liber duodecimus 257

coguntur pelago pretiosas tradere ballas,
570nam plus vita placet quam centum mille tesori.
Nocchierus replicat voces: — Annuntio vobis;
quae pesenta magis sunt vobis, quisque refudet,
quisque det ingordo quae sunt onerosa profundo. —
His verbis quidam vir praesens porxit orecchias,
575qui nullam secum valisam pauper habebat,
iuxta quem stabat coniux sua propria, qua non
turpior altra fuit nec plus diavolata marito.
Hanc rapit imbrazzum subitus, iactuque gaiardo
slanzat eam longe, cridans: — I, merda diabli,
580i, quia non habeo maiori pondere somam. —
Illa per aequoreas hinc inde butata cavallas
volvitur in testam, rapiturque negata sub undas.
Sic vadant quantae sunt bruttae, suntque bizarrae.
Heu quid nam dixi? sentit Mafelina, nec ultra
585vult mecum ragionare, tamen placabimus illam.