Se stessum accusat multas robasse botegas,
sgardinasse casas et sgallinasse polaros; 535at si de tanto travaio vadat adessum
liber speditus, vult esse Macharius alter,
alter heremita Paulus, spondetque Sepulchri
post visitamentum vitam menare tapinam.
Talia dum Cingar trepido sub pectore pensat, 540en ruptae sublimis aquae montagna ruinat,
quae superans altam gabiam strepitosa trapassat,
nec pocas secum portavit in aequora gentes.
Baldus firma stetit veluti vecchissima querza,
at se spazzatum Cingar tunc credidit esse, 545seque ad venturam travo brancaverat uno.
Saevit acerba magis rapidas fortuna per undas,
iam iam nescitur quem tendat barca viaggium,
ad quas ducatur spiaggias, ad quosve terenos:
nunc sbalzata pedes lunae cum pectore toccat, 550nunc diavolorum tangit fundamine cornas.
Perdiderat scrimam tremebundus guida timoni,
unde sbigotitus cridat: — Brigata, negamur,
ibimus ad coenam cum mortis ante trehoras;
vergotina tamen speranzae anchora videtur, 555si tot somarum scarichetur barca fagottis.
Eya age, quid statis? vitam proponite robbis!
Quidquid valde pesat donetur piscibus, horsu
Orlandi brancate animos, gittate valisas. —
Tunc omnes parent monitis, dubiaeque saluti 560prospiciunt savii, quae plus onerosa trabuccant:
plena velutorum forciria, plena rasorum,
scarlattos, granas, spalleria fina, tapetos,
omnia praecipitant pelago: quae tempore mortis
tanti stimantur, quanti nix tempore freddo. 565Stant mercadantes taciti, statuaeque videntur.
— Heu, cui divitias — aiunt, — cumulavimus istas!
Heu quibus in fraschis nostrum frustavimus aevum! —
Talia lugentes, misera formidine pregni,