425Cingar enim quadam solettus parte iacebat,
qui, dormentatus dum ronfat more bovino,
non attendit eas iam vento instante ruinas:
cui non bombardae potuissent frangere somnum.
Villani, quorum pegoras modo Cingar in undas 430miserat, assaltant illum, dum somnia versat,
ac per traversum zaffatum praestiter altum
in mare praecipitant, et sic iniuria tandem
vindicata fuit nec non satiata voluntas.
Ille, quasi annegans, nodandi perdidit artem, 435sed tamen huic praesens pepulit vexatio somnum,
ne repletus aquis iam calzas tiret in undis,
nam sibi sorte bona pur avantum traxerat arma,
unde manus, brazzosque menans, gambasque speditas,
tam bene nodat aquis ut rana et lontra videtur. 440Senserat interea Baldus, quod Cingar in undis
postulat altorium, buttat tavoleria longe,
atque videre ruit casum, sociatque Lonardus.
Pro dolor! ut retrovat, quod charus Cingar anegat,
cuius ob officium scamparat vincula mortis, 445et quod villani iaculantes ligna, travellos,
nolunt quod manibus se se ille misellus atacchet,
quali sit captus non est pensare diablo.
Protinus e fodro spadam furiatus arancat,
ad primamque provam tres mandat in aequora testas, 450qua botta subito spallas gens porcida voltat,
nec tentare volunt baldensis vulnera ferri.
Baldus at insequitur miseros hinc inde fugatos,
qui potius dant se pelago quam cernere Baldum,
quos repetare videns rubefacta per aequora Cingar 455non cessat nodando illos seguitare per undas,
quos zaffans manibus totos per colla negabat.
Miserat et multos Leonardus in aequora mortos,
et porgens hastam de fluctu Cingara traxit.
Nec bene sustulerat madidum pagnosque sugantem, 460ecce repentinus ventorum stolus arivat.