Pagina:Folengo - Maccheronee, vol 1, 1911 - BEIC 1819471.djvu/255


liber duodecimus 249

     Aeolus interea, ventorum duca, tirannus,
scoeptra pians, testam montagnae scandit aguzzam.
Hinc voltans oculos spatiosa per aequora tundos,
non vidit alcunam circum confinia navem,
285nam quae terribilis carricatur pondere Baldi
tam lontana fuit, quod ochyalibus Aeolus ipsis
(multum vecchius erat) non comprendivit ab undis.
Ipse procul dubio, si tantum nare baronem
scisset, adiratos tenuisset carcere ventos.
290Concava montagna est, quae culmine toccat Olympum,
fundamenta tenens maris inficcata sub undis.
Grossibus asprezat pendicibus, atque petrazzis,
nullae ubi frondescunt sylvae, nullaeque virescunt
herbae, non ulla greges prataria saginat.
295Verticis ad cimam chiavatur porta cadenis,
quae ferro tota est, Vulcani facta boteghis:
haec serat obscurum vastis sub rupibus antrum,
in quo chiavantur tanquam in carcere venti,
hic ve cadenati vario boffamine cridant,
300ut cridant pingues inter porcilia porci,
quando brodae nimium tardae portantur ad albi.
Sunt ibi, dico, Noti, sunt Austri, suntque Syrocchi,
iugiter attendunt qua porta recluditur illis,
mille annos una hora paret saltare deforam,
305atque procelloso pelagum vexare travaio.
Qualis cazzator braccos, agilesque levreros,
in praesone tenet, nec dat mangiare coëllum,
quo bene plus valeant morsu boccare famato,
atque dretum capris levius spazzare caminum.
310Nocte, die bau bau importunis versibus urlant
nec lassant homines unquam dormire vesinos,
nam poca, nam nulla est non tam discretio bracchis,
quam quibus est curae ter centos pascere bracchos.
Talis in obscuro ventos rex Aeolus antro
315chiavat, ut optantes groppis exire solutis
huc illuc rabidi crudelius aequora versent.