100pastoresque gregis tanti quod terra coverta est.
Partesenazzas ruginentas tergore portant,
mastinosque tenent semper gallone cagnazzos,
quorum forza lupos, si sit misterus, amazzat.
Sunt pegorae numero plus quam ter millia cunctae, 105sunt omnes albae, sine cornibus, unde bisetti,
atque alii veniunt grosso de vellere panni.
Ergo per orecchias in navim prima tiratur,
quam seguitant aliae, nulla retinente paura,
nam pegoris natura dedit seguitare priorem. 110Sed quando Baldum sociosque tesina canaia
conspicit in navem ferrato corpore stantes,
meioremque locum sic impedisse cavallis:
— Heus — aiunt, — patrone ratis, quid foedera rumpis?
Nonne spopondisti non altros tollere navi? 115Sic servas promissa? fides ita vestra tenetur,
o barcaroli? gens o, cui dire bosias
est proprium, falsumque levi iurare bisogno?
Mattus es, et nescis quid agas, chiozotte, nec istam
sat mercantiam noscis, tristemque guadagnum. 120Tu ne brisighellos soldatos, tu ne diablos
suscipis armatos? quare non eiicis illos?
Eiice franzosos, inimicos eiice nostros.
Non contadinus cum milite convenit onzam.
Nosque sofriremus carnes mangiare vicissim. 125Tot bastonatas, quot ab illis saepe provamus,
rendere voia venit, nunc ergo licentia detur,
detur, eis, inquam, combiatus, eantque latrones
per sua facta viam; sunt boschi, suntque cavernae:
hic melius habitant ladri, quam scandere naves, 130inter et ingenuos homines hic stare giotones.
Ni vadant, illos per forza butabimus undis. —
Sic maior villanus ait, bravatque superbus.
Nil respondet ei patronus, stoppat orecchias
stramine vergognae, quam mascara nulla covertat. 135Baldus at intendens brutti maledicta caprari