460illi continuo clamore butantur adossum
saxa, traves, caldusque cinis, brodaeque cogorum.
Is nondimenum se se cavat extra ruinas,
nec produs a minima schittatur labe carognae.
Denique perveniens, ubi prorsus nulla scapandi 465est via Gaioffo, nisi balzet ab ore fenestrae,
milleque cavezzos despicchet ab aëre saltum,
storthiat ingentem brando stridente roversum,
at non colsit eum, cur? nescio; basta quod ille
colpus it in fallum, sed non ita semper abibit. 470Maxima percussa est valido tamen ense colonna,
quae tribus in pezzis terrae mandata ruinat,
atque cadit secum grossae pars vasta muraiae,
innumerique homines mistis periere quadrellis.
Non tamen interea desistit currere barro, 475Gaioffum incalzat, qui chiamat, cridat aiuttum.
Vertitur interdum Baldo, supplexque domandat
perdonum, spondetque sibi dare velle tesorum,
si misero voiat vitam concedere vivam.
Sdegnatur barro, dare cui responsa refudat. 480Quo magis ille pregat, surdis magis audit orecchis.
Si dare tunc Zenovae voluisset munere bancos,
et quantos trafegat gens florentina ducattos,
non accepisset probitas generosa guereri.
Quisque auro incagat proprio si guardat honori. 485De quodam cantone illum finaliter extrat.
Nil facit hic hominum cridor, arma, bravosaque dicta,
per medias transit spadas, tutaviaque portat
sub valido brazzo miserum, manus altera brando
membra metit, dum velle parat descendere scalam. 490Scalam descendit, costat per forza cavallo,
balzat in arzonem, nec staffam planta tocavit.
Non altramentum vidi quandoque per agros
agnellum portare lupum, vulpemve galinam,
quam seu mastini baiantes, sive vilani, 495scodere non possunt cum factis, cumque parolis,
ut regem Arlottum fert Baldus robore brazzi.