280commenzatque grados scalae descendere primus.
Pone sequit Baldus, reparatque a Cingare colpos,
oblitusque suae non est vir munera scortae.
At gens tota ruens slanzabat saxa, quadrellos,
spezzatique procul veniunt in frotta matones, 285et, quod peius, aquae caldaria plena boientae
versantur summis de tectis supra bagordum.
Nec guardatur ibi quis amicus, quis ve nemicus,
unde bufaliaci centum mansere pelati,
ut malathia pelat nunc malfranzosa famatos 290mille putaneros, ut brodica tegna pitoccos.
Non tamen absque acqua tunc calda, Cingar, abisti,
namque tui capitis multi cecidere capilli,
teque «co’ pellatum, co’ pellatum» quique vocabat.
Non cessant alii rubeas effundere brasas, 295atque alii lazzos, seu cordae sive cadenae,
si capiant Baldum, veluti fecere davantum.
Sed scampata semel, nunquam mulacchia ritornat.
Et iam Cingar erat scalae smontatus ad imum,
Baldus eum nusquam vista gressuque relinquit. 300Corticella fuit, medio situata casazzae,
per quam passando venias ad limina stallae.
Huc it Cingar, equos in punto straverat ante,
dat pede buttatam portae, sotosoraque mandat,
anteque quam Baldus stallam sottintrat apertam. 305Tunc Baldus, dum Cingar equo saltare procazzat,
tanquam pillastrum firmat se limine portae,
quam intrare quidem nec Mandricardus, et ipse
Sacripas, et Rodomons, Baldo assistente, valerent,
namque ibi tam scuram coepit replicare baruffam, 310ut de ammazzatis in poco tempore fit mons.
Qualem respectum seu sguizzer, sive todescus
fantacinus habet subeundi limina rocchae,
quae datur ad saccum, multis fornita richezzis,
ast intrare casam, superasque evadere ad arces 315hoc opus, hic labor est, bragasque bagnare bisognat,