Pagina:Folengo - Maccheronee, vol 1, 1911 - BEIC 1819471.djvu/233


liber undecimus 227

unde sforachiato patuerunt ventre budellae.
Vidimus experti, quod qui te fallere cercat,
210tandem ingannatum se quoquo tempore trovat.
Sed non antiquae smemoratus Cingar usanzae,
quam primum cecidit mortus miser ille tereno,
dat griffum ad borsam, gravidam nimis atque pesentam,
quam velut usanza est servans braghetta tenebat.
215Hanc locat in manica, salamque deinde subintrat.
Hic trovat horribilem guerram, miserumque travaium:
hic centas inter spadas, centosque fachinos,
stare videt Baldum, sola qui fulminat hasta.
Hic rabidos inter mastinos invenit ursum,
220atque inter corvos aquilam distendere brancas.
Tunc ubi combattit, se sic bravegiando balestrat:
— Cingar ego, sta, Balde ferox, sta sodus ad arma,
in quibus en potius pretio moriamur honoris,
quam fieri nostro cum scorno praeda Gaioffi.
225At vos poltrones, Martani razza codardi,
hinc porci, scampate viam, scampate marassi,
non vergognatis, non vergognatis adunca
contra unum tanti? quae laus, quae fama recatur?
     Sic vocitat Cingar, mediaque in gente ficatus
230ostentat quod post dictum bene facta sequuntur.
Semper adhortatur Baldum, filzatque budellas.
Nunc dat calce speti, nunc ferro, saltat in altum,
circum circa rotat pedibus, parat undique bottas.
Cingaris altorium Baldus cum vidit adesse,
235fraxineam menat tantis cum forcibus hastam,
quod, mandans illam plus centum millia pezzis,
non pocos homines colpo atterravit in illo.
Quamprimum fractam gens pessima viderat hastam,
protinus insemmam calcatim stringitur, atque
240ut montagna ruunt paladinum contra baronem.
Non tenet in manibus, nisi guantos, ille coëllum,
unde serat pugnos; hinc dentibus ore chiavatis,
dentibus et pugnis, calcis quoque proelia miscet.