Pagina:Folengo - Maccheronee, vol 1, 1911 - BEIC 1819471.djvu/227


LIBER UNDECIMUS

Altius o Musae nos tollere vela bisognat,
misterumque facit gravius distendere schenam.
Usque modo calcavit aquas mea barca Cipadae,
ranarum quae voce cridant, redolentque lavacchium,
5nunc mare Pietoli, quo non prigolosius altrum,
trapassare volo, nulla retinente paura.
Huc, Zoppine pater, tua si tibi chiachiara curae,
si tua calcatim veneti ad pillastra Samarchi
trat lyra menchiones, bezzosque rubeba guadagnat,
10huc mihi cagninas iuncta cum voce budellas
flecte, soporantes galeottam carmine gentem,
tirantesque sibi totas dolzore brigatas.
Tuque boni semper seguitatrix, Lippa, boconis,
Lippa foiadarum columen Mafelina Cocaii,
15adsis, et invita tecum coenare poëtam.
Usque modo ruptos gessit Bertuzza stivallos,
atque ad calcagnos cascavit braga Cominae,
nunc stringare licet gaiardis carmina stringhis,
unde valenthomi celebranda est forza baronis,
20quo non Haectorior, quo non Orlandior et quo
non tulit in spalla portas Sansonior alter.
     Iam Zambellus erat de fundo turris ad auras
tractus, et ad lucem cunctis iam zarda palesa est.
Praetor osellatum se se videt esse Gaioffus,
25trat via carnerum desperans, trat via bragam,
beffaque contradas volitat scoperta per omnes.
Noscuntur soiae, noscuntur Cingaris artes,