O quam forma sibi Leonardi bella placebat!
Nec tam guardat eum, sed drittis scoltat orecchis.
Interea Cingar paulatim tela robabat, 535inque suam cameram Baldo gaudente ferebat.
Tandem brettinas despoiant ambo gonellas,
a capite ad plantas stipparunt corpora ferro.
Qualis equus iuvenis, quem dicimus esse poledrum,
egrediens tristem longo post tempore stallam, 540passutusque novo de foeno semper et orzo,
vellet si posset rupta saltare cavezza,
hunc appena valet stallae retinere fameius;
talis Baldus erat, qui de praesone cavatus,
postquam se totum rutilantia vestiit arma, 545bramat presto foras solus borrire per urbem,
atque cruentatis cum testis atque budellis
disturbare Iovem, terram, stigiamque masonem,
sed pro respectu prohibentis Cingaris urget
possanzas nimias animi, coleraeque brusorem. 550At quae terribilis posthac battaia sonabit,
non, Comina, tuis pro spallis soma videtur.
Est opus altorii maioris, claude botazzum,
nam tua vina mihi penitus mufolenta videntur.