Pagina:Folengo - Maccheronee, vol 1, 1911 - BEIC 1819471.djvu/223


liber decimus 217

se castronatum castrono cernit ab uno.
425Hunc tamen extemplo Cingar Baldusque piarunt,
dispoliant, nudant, sbadacchiant, membra cadenant,
atque loco Baldi ceppos manicasque reponunt.
Sollicitans aperit portam barisellus, et extra
stans cridat: — Ola, pater, quae tanta indusia? non est
430confessatus adhuc? prudentia vestra viluppet
omnia, nam, si vult sua singula dicere facta,
non annus bastaret ei narrare rapinas. —
Baldus, id ascoltans, voluit saltare deforas,
atque suum restum barisello reddere pugnis.
435Cingar eum pavidus tenuit per brachia retro:
— Pone — inquit, — si vis, cerebrum paulisper acasam.
Nunquid es effectus furiosus et absque ritegno? —
Mox cito respondet barisello voce gaiarda:
— Expectate pocum, nunc nunc spazzabo facendam.
440Venimus ad finem, censuras mille catavi,
saccus erat plenus, foetebat quatriduanus,
absolutionem nunc do; vos, frater Herine,
exorate Deum devota mente fratantum.
     Dum sic parlabat, psalmum Miserere comenzat;
445sed restum psalmi quoniam finire nequibat,
ore susurrabat, veniens ad Gloria Patri.
Dumque cativellus varia coprit arte magagnas,
atque satisfaciens cavalero protrahit horam,
contegitur Baldus bertinis undique lanis,
450Zambelloque novus succedit frater Herinus.
Cingar ei monstrat quo passu debeat ire,
utque oculos teneat bassos tortumque colengum,
utque pater nostros ciciganti mastichet ore.
Ne foret ignotus, facit huic in fronte capuzzum,
455ac uno instanti resecavit forfice barbam.
Ad portam veniunt tandem, sed Cingar avantum
passat devotus, post cuius terga chinato
cum capite egreditur Baldus, quem nullus adocchiat.
Tunc intrare cito poltrona canaia volebat,