ecce dabis poenas, centum dignissime forchis.
Nunc exemplar eris, quibus est tam cura robandi.
Non te Fracassus, Moschinus, Cingar aiuttant.
Quattuor in quartos modo squartavere Fracassum, 320mangiandasque suas canibus tribuere budellas.
Cingar dorato slongavit colla capestro,
inque triligniferam trabucavit denique forcam.
Semicanis collo Falchetti petra molini
appiccata fuit, quem chiusa Governolis hausit. 325Tu quoque nunc trades collum, scelerate, taiandum,
inque brigadarum cunctis squartaberis occhis.
Vix alzans oculos Baldus, frontemque rapatam,
obstupet, ex habitu sancto capitisque tosura
tam male pensatas stultasque uscire parolas, 330inde caput bassans, non ultra mirat in illum,
nec dare dignatur fratri responsa gaioffo,
invergognosum nam iudicat esse capuzzum.
Cingar scaltritus plus semper detrahit illi:
— Sum confessor — ait, — tua dic, peccata, ribalde. — 335Baldus item relevans oculos suspirat et inquit:
— Quamvis non istae meritant responsa parolae,
qui parlas, nec scis quid parles, pessime frater,
attamen hinc abeas, malvasi puzza diabli.
Si modo me strictum non ferri vincla tenerent, 340tanquam pollastro tibi, bestia, colla tirarem.
Tu qui me debes solari voce relictum,
confortare animam scelerum sub fasce gementem,
sic agis, ut penitus moriar chiamemque diablum.
Impie frater, habes in pectore mille magagnas. 345Respice te stessum, turpesque redargue mores,
tonsuram portas, renegas quam mille fiatas.
Nil nisi broda fuit semper tua vita, ribalde.
Hinc procul absistas, blanchi destructio panis,
qui melius quam te mastinos pasceret; heu quae 350sporcitiae foetent capucino mille sub isto!
Plus ego perdonum pietatis habebo supernae,