Pagina:Folengo - Maccheronee, vol 1, 1911 - BEIC 1819471.djvu/217


liber decimus 211

Artifices buttant terrae istrumenta lavorum,
dantque manum picchis, schioppis, spedisque Bolognae.
210Congregat illustres praetor, saviumque senatum,
parlamenta fiunt longhis crevelata parolis.
Quidquid bertina frater sub veste locutus
attulit, omnino tanquam vangelia credunt,
maxime quod rumor iam multis ante diebus
215creverat: in Tunesi partes andasse Fracassum,
ducturum turcos secum gentesque morescas.
Conseiant igitur per muros ponere guardas,
qui crident noctes: — Fac, fac bona guarda — per omnes.
Supra toriones, per merlos, per casamattas
220tirant bombardas, colubrinas, passavolantes.
Terribile interea don don campana bachioccat,
pro cuius sonitu pars it animosa palazzo,
pars petit in frettam ruptis cagatoria stringhis.
Ad tamburrorum strepitum tararanque tubarum,
225calca fit armati populi, timor omnia versat,
qui portat lanzam, qui roncam, qui ve zanettam,
hic piccam, hic spetum, hic dardum, hic giavarinam.
Iamque poco spatio conventa est tanta brigata,
quanta Iosaphatti non magna in valle resurget.
     230Interea Cingar Zambellum tollere vadit,
quem modo cum carico solum lassarat asello.
Is stupefactus enim tanto pro murmure stabat,
atque parecchiarat propter scampare stivallos.
Cingar eum chiamat, nulli parlare comandat,
235dicens quod fratres servare silentia debent,
nec parlant maium nisi sit dispensa prioris.
Mox asinum religat quodam cantone famatum,
namque aliud pensat Cingar quam pascere quellum,
namque sui troppa est nimis importantia Baldi.
240Zambellum retro menat, supraque palazzum
longas per scalas montat, montansque susurrat
psalmos, quos nescit, sed non nescire videtur.
Inscontrat gentem, brettae sibi mille cavantur.