magni fecit eum montis cimare cacumen.
De sacro armario rapuerunt absque riguardo
planetas, camisos, puviales, mille facendas; 175de mangiatorio, beccheros atque bocalos,
descos, credenzas, terlisi quinque tovaias;
de cosinatorio, caldaros, bronza, lavezos,
mille pignatellas, pignattas, speta, parolos.
De caneva nostram spinarunt denique vitam: 180porcinaia bibit vinum, fregitque barillos,
ac de vernazza bagnos fecere cavallis.
Sed foret ah troppum, si vellem dire gnicosam!
Vix ego scampavi, socio cum fratre, ruinam.
Ergo meum, gentes, conseium prendite sanum: 185illum de scura Baldum praesone cavemus,
huic mozzate caput, streppetur pessima planta,
tollatur morbus ne coelum puzzor amorbet.
Ut quid tamdudum terris mala bestia scampat?
Est alius Python, Poliphemus, hydra, Carybdis. 190Tollite de mundo rabiem, stronzumque diabli.
Testa fracassetur, non ultra bissa cridabit.
Mazzetur Baldus, cascabit forza Fracassi.
Scandalizare tamen vos nolo, perque nientum
hac sub sguarnazza veneranda, subque capuzzo, 195cerco vindictas hoc de ladrone gaioffo.
Saepe tamen mens nostra brilans volat extra capuzzum,
sollicitique sumus gesiae deffendere statum.
Sed tamen, hic abitus quia pacem totus odorat,
cercamus pacem cum sanctis, cumque diablis. 200Si pax non giovat: opus est admittere brigam. —
Dixerat haec Cingar, populo scoltante, suosque
fazzolo sugans oculos lachrymare videtur.
Contremuere omnes qui firmiter omnia credunt,
fit rumor, populusque ruens, ignara canaia, 205per cunctas urbis stradas ut matta vagatur:
praetoris subito fugiunt ad grande palazzum
tela parant, pontesque levant, chiavantque botegas.