Pagina:Folengo - Maccheronee, vol 1, 1911 - BEIC 1819471.djvu/193


liber octavus 187

Zambellus piat hunc retro, cui parlat orecchia,
supplicat ut vivam faciat sibi rendere vaccam,
cui fratrem ladrum digito monstrante palesat.
715Tunc Cingar ridendo facit sibi tradere saccum,
quem de sub mensa raccoltis ossibus implet,
imponensque humero Zambelli dixit: — Eamus,
namque hoc in sacco portas, Zambelle, Chiarinam.
Hanc sub terreno, venias, soterabimus ambo,
720quam post tres giornos faciam tibi surgere vivam. —
Sic ait, et vale dicens compagnonibus illis
ante caminabat, sequitur sub pondere sacchi
Zambellus, donec veniunt ubi fossa Cipadae
ranis plena cridat, strepitumque ad sydera mandat.
725Illic relliquias sanctae posuere Chiarinae,
quae fuit a magno cantari digna Cocaio.
Illuc venerunt satyri, driadesque putellae,
planxeruntque simul squarzato crine Chiarinam.
Serraphusque pater veniens haec carmina fixit
730arboreo trunco summaque in fronte sepulchri:
«Vendita quod fuerim bis falsi Cingaris astu,
quodque mea fratres sfratatos carne cibarim,
non multum stimo; tantum res una recressit:
quod sub mattazzo vixi meschina governo.
735Sic vos mortales stulto sub praeside ducti,
plangite plus tostum quam dulcem perdere vitam.»