Pagina:Folengo - Maccheronee, vol 1, 1911 - BEIC 1819471.djvu/192

186 baldi

Iam caret infelix gambis humerisque Chiarina,
interiora patent, grandisque corazza videtur.
Quanto plus comedunt, tanto plus illa nientum
efficitur, pariterque fames et vacca recedunt.
680Prae Iacopinus olet grasso, lardoque colanti,
non vult ossa, vorat pingues tantummodo polpas;
saepe scudellarum sorbens brottamina, lappat
more canis, laxatque graves de pectore rottos.
Centuram mollat, ventronis panza tiratur,
685iamque sonare potest tamburrum valde tumentem.
Dente nihil toccat, sed aperto gutture carnes
devorat, atque facit grossos sine fine bocones.
Fra Rocchus sedet hic, frater Baldraccus et Antoch,
frater Gelminus, frater Marmotta, Schirattus,
690frater Pagnoccher, frater Scapocchia, Tafellus,
frater Agathonus, frater Scappinus, Arolfus,
fra Bisbacchus, Enoch, Rigus, Bragarotta, Caponus.
Hi sunt autores qui dant praecepta coquinae,
hique lecardiae multos fecere magistros.
695Est Deus his venter, broda Lex, Scriptura botazzus.
Iamque polita nimis sub descum membra cadebant,
nulla est ulterius vaccarum forma Chiarinae,
ossa iacent, quae intacta canes gattaeque relinquunt.
Iamque comenzarant pingues leccare taeros,
700non aliter fratres sua vasa lavare solebant.
Frigore zelatum lardum pars grafiat ungis,
pars manicis tunicae fregat, nettatque scudellas.
Post epulas tandem consurgunt ludere cartis,
post cartas scrimmant, post scrimmas saepe merendant.
705Sic ducit vitam gens haec devota beatam.
Bertezant illos, qui celso in pulpite braiant,
qui soterant mortos, ieiunant, seque flagellant,
vadunt excalci, studiant et mille fusaras
scribunt in libris pro Scotto, contraque Scottum.
     710Vesper erat, vult hinc Cingar discedere praestum,
qui stans ad tavolam multum caricaverat orzam.