Incipiebat enim, nec adhuc «In nomine patris», 605quod tribus in saltis veniebat ad «Ite misestum».
Si medio missae faciebat forte memento,
semper arostitam raptus meditabat ad ocham,
anxius et dubitans ne trovet gatta cadinum.
Saepe duas missas giorno celebrabat in uno, 610dum tamen offertam posset robbare vilanis.
Argenti calices atque auri vendidit omnes,
inque vedellinos rognones borsa vodata est.
Non corporales centum renovasset in annis,
purificatorios mancum, mancumque tovaias, 615quae mangiabantur soricis, quae semper habebant
centum de vino macchias, centumque recammos.
Albior est illis quaecumque tovaia tavernae,
albior est descus ubi zurma tedesca merendat,
exercetque suum trincher, brindesque frequentat. 620Confessabat enim, per tresque, quatrosque baioccos
sassinos, ladros, culpaque levabat ab omni.
Massaram nunquam voluit conducere vecchiam,
dicens: quod foedant bava stillante menestram,
sordinamque sonant vetulae, mollantque corezas. 625At super altuttum iuvenis massara placebat,
de cuius zetto stampaverat octo putellos,
nam de clericulis dicebat habere bisognum,
qui secum «kirie» cantent, «oraque pro nobis».
Viderat hunc Cingar, vocat: — Ola, praete Copine, 630quo festinanter Prudentia Vostra caminat? —
Respondet: — Vado Mottellam, namque vocarunt
me patres santi secum coenare staseram. —
Cingar ait: — Quid habent ad coenam? — Praetus ad illum:
— Decretum est totam cum pelle absumere vaccam. — 635Illico Zambellus cridat: — Doh cancar, an esset,
o Cingar, Chiarina unquam? — Cui Cingar: — Adessum
ibimus et vaccam, si capra est facta, sciemus;
nam si vacca quidem fuerit velut ante Chiarina,
nil dubium Zambellus eris, sed quando Chiarina