Pagina:Folengo - Maccheronee, vol 1, 1911 - BEIC 1819471.djvu/189


liber octavus 183

«E» sedet in sedia quinta; fert armiger arcum,
fert arcum caricum corda retinente saettam.
570Hinc Iacopinus opem tulerat cognoscere letram.
Mox chiericus factus, novit proferre, canendo
kyrie, namque chorus chiericorum smergolat «e e».
«F» timuit semper, quia prima est littera forchae,
quam tantas meruit voltas ascendere, quantas
575sfalsavit sub monte cavo cum Cingare grossos.
«G» quia balbus erat non imparavit, et inde
«loria in excelsis» non «Gloria» dire solebat.
«H» sprevit, dicens: — H Doctrinale probante
versificatores reputant non esse coellum. —
580«I» velut errectum stat campanile Samarchi,
cui sedet in testa soliti de more cimeri
angelus, a vario qui volgitur undique vento;
hac etenim coepit Iacopinus imagine sensum
at non accentum, qua propter voce cavalli,
585voceque polledri cantabat presbiter «i i».
«K» nihil est, dixit, cui ga non illico iungas,
et quod de retro melius quam ante canatur.
«L» gerit in spalla ferrum, quo prata segantur,
et quo magra solet mors pingi supra muraias.
590Sed tulit altorium linguae pronuntia pivae,
quae vocat ad ballum villanos carmine «lu lu».
«M» pedagogus ei patefecerat arte galanta,
dismanicans forcam quam rascum Mantua chiamat,
cui triplex dens est, aptus manegiare ledamum.
595«N» forchae forma est, triplici coniuncta travello,
quae studium docti conclusit prae Iacopini,
nam ternos inter lignos fuit ille picatus,
causam soghetti tulit «O» quae littera tunda
semper erat curae manigoldo quippe Copino.
600Praeterea missas foggiam dicebat ad unam
continuo, nec signa crucis formare sciebat.
Inter Confiteor parvum discrimen et Amen
semper erat, iam iam meditans adiungere finem.