omnia, nec mancant lombardae ad limina quaiae.
Nescio quis tandem codegonus vescovus unquam
ordinarat eum, permittens dicere messam. 535Inter virtutes alias, quas noster habebat
prae Iacopinus, erat castrono doctior omni.
Hic andando scholam multos passaverat annos,
quod nunquam poterat marzam comprendere letram,
unde bisognavit sub hac arte docere maruffum, 540ut tandem posset studiis andare Bolognae.
Littera, quae prior alphabeti ponitur, est «A».
Haec sibi letrarum tanquam capitania primum
insegnata fuit iusta sub imagine squadri,
seu dicas sestum, seu circinus ille vocatur, 545quo marangonus, quo strollogus, atque philosef
tirat per tundum, per drittum, perque traversum
diversas rigas, quibus omnis forma creatur.
Hanc primam movit Iacopini vista figuram,
dicere sed nondum Iacopini lingua sciebat, 550unde habuit asinum pro praeceptore galantum
namque asinus quando cantat pronuntiat «a a».
Littera «B» sequitur, greghis nescita pedantis,
quae similat bogas illas, quas carcere latro
atque ammazzator portat, gentesque ribaldae. 555Hanc subito didicit, nulloque labore piavit,
nam stetit in ferris dudum, sforzando puellam,
quod si mal aptus erat lettram formare cotalam,
mandabatur ei castronis fingere vocem,
vox quia per pegoras resonat castronica «b b». 560«C» venit a manico secchiae, manico ve lavezzi,
quam pretus explicuit, porcos pascendo, Copinus;
nam, velut insegnant gentilia verba Cipadae,
clamat homo quum vult porcellos pascere «c c».
«D» fuit aprensu facilis, minimaeque fadighae. 565Blastemare Deum gaioffus habebat in usu,
sed nondimenum fuit altera foggia docendi,
quum campanarum fit martellatio «din don».