Pagina:Folengo - Maccheronee, vol 1, 1911 - BEIC 1819471.djvu/185


liber octavus 179

atque guadagnabis capram si capra Chiarina est. —
425— Sum contentus — ait fra Rocchus: — quis tamen istam?
Ecce romitus adest; poterit decidere causam. —
     Exierat boscum Baldraccus more tacagnae
vulpis, quae sbuccat propter robbare galinas,
itque urbem versus multa gravitate, paretque
430sanctificetur, habens sportam gallone tacatam.
Quum fuit appressum socio, chiamatur ab illo:
— Heus, pater, huc ad nos vestras ne spernite gambas
flectere, si charitas inamorat sancta romitos;
hic date iudicium (lis est non poca) gaiardum.
435Iste ostinatur, velut est usanza vilani,
quod capra non illa est, quam menat, et esse vedellam
aut vaccam giurat; quid ait Reverentia Vestra? —
Respondet Baldraccus: — Abest dubitatio quaeque,
quod sit capra, etiamque istud tibi diceret orbus.
440Tu, poverelle, capram praesumis dicere vaccam?
Vade, quod es mattus; lusisti forte coëllum? —
— Lusimus — ille refert — octo auros contra vedellam. —
Ad quem Baldraccus: — Persa est, me iudice, capra. —
Tunc ibi Zambellus chara stetit absque Chiarina,
445quam secum fratres ducunt ad claustra Motellae.
     Interea Cingar solettus ab urbe venibat,
Zambellum retrovans plangentem more citelli.
— Quid, Zambelle, facis? quid fles? ubi vacca Chiarina? —
Ad quem respondet magno tutavia cridore:
450— O quia sum mortus, sum mortus, mortus afattum,
uxor amazabit mea me nunc Laena tapinum. —
Cingar tunc risit dicens: — Ubi vacca relicta est? —
— Est morbus — Zambellus ait, — qui nunc tibi manget
de facie nasum; non est plus vacca Chiarina.
455Tu mihi fecisti pro vacca reddere capram. —
Respondet Cingar: — Quis ait quod capra Chiarina est? —
Zambellus parlat: — Sic frater dixit adessum.
Ille scapuzzinum portat, tergoque gaioffam,
atque paternostros grosso lignamine factos.