Pagina:Folengo - Maccheronee, vol 1, 1911 - BEIC 1819471.djvu/183


liber octavus 177

Dic, Comina, precor, miserae dic fata Chiarinae.
     Est locus arrentum Cipadae mille cavezzos,
qui, velut historiae contant, Mottella vocatur;
355parvula villa casis, at largo maxima campo.
Illic semirutis ecclesia vecchia murais
officiabatur quorundam semine fratrum,
officiare solet ceu gens todesca tavernam.
Sub quali norma vivebant nescio certum,
360sed (velut externo poterat lusore videri)
ille decor gesiae, frater Stopinus ad unguem
claustra reformavit, sanctis habitata capuzzis,
quorum porcinos si voiam scribere mores
sat vereor, quod pane boni, vinoque carebunt,
365mancabuntque suae, laico nil dante, pitanzae.
Ille suos docuit monacos praecepta coquinae,
atque lecatoria doctores fecit in arte.
Ergo duo fratres ex his, qui sancta colebant
moenia Stopini, semper spuzzantia lardo,
370nescio quo pariter frezzosis passibus ibant.
Incostumati, graduum sine lege trotantes,
frontibus alzatis guardantes omnia circum,
pessima simplicibus dantes exempla brigatis,
sfazzati, molles, chiachiarones, absque pudore,
375absque intellectu, pensantes semper ad artem
sive rofiani, seu barri, sive pitocchi.
Dumque simul properant propter visitare comadres,
en sibi Zambellum cernunt occurrere, qui tunc
infortunatam guidat stimulatque Chiarinam.
380Quorum, qui primus non tam fuit ordine, sed qui
doctrina superat socium, studioque cosinae,
protinus egregiam meditat fabricare magagnam.
Sic ait ad comitem: — Frater Baldracche, parumper
siste pedes, illam volo guadagnare vedellam,
385quam menat ad tempus contra nos ille vilanus. —
Cui Baldraccus: — Amen, tibi sum, fra Rocche, paratus.
Carnevalis erit sat grassus, satque beatus,