Ad corpus sancti Petri, tibi reddere vaccam 245ille bisognabit, vel ego mazzabo ribaldum.
Pone cito zappam, venias, properemus ad urbem.—
Sic parlans, festinus abit, Zambellus arancat,
dumque sequit currens, mollat quandoque corezas,
barborum quoniam conturbant ova budellas, 250ac si mangiasset diagredi scropula septem.
Fortius it Cingar, curritque per omne viarum
garbuium, centumque vias stradasque misurat.
Ad giudaeorum sinagogas ire volebat,
quae stant intranti portas in parte sinistra. 255Se tamen in dextram voltavit aposta rizolam,
et versus divam flectit vestigia Gadam.
Mox Hospitalem transit, templumque Lonardi,
ac ibi stradiculas centum discursitat omnes,
inde Carettarum freghezzat claustra sorarum, 260mox San Franciscum, mox Sanctos praeterit Omnes,
perque Bredam Medii Sanctum vult cernere Marcum,
hic quoque perdonum Cingar devote piavit.
Iam cagarella tenet Zambellum, iamque petezat,
continet apena, sed avarus spendere non vult 265aut robbam gittare viam; per forza seratum
pertusum retinet, quamvis talvolta sirocco
fit via vi vento, ventumque procella secuta est.
Non restat Cingar, Sebastianica templa
visitat, et quosdam fangosas praeterit oras 270quas Cantaranam vocitant, tum denique portam
Tiresiae veniunt, quam grossolana Ceresi
plaebs vocat, unde homines non passant absque boleta;
Zambellus potuit liber transire gabellam,
signatam quoniam portat deretro bolettam. 275De passu in passu loffis poltronus amorbat.
Trapassant Firam, iungunt ad Smorbia tandem,
Arlotti pontem, fratres de Carmine varcant,
mox ad iudaeas stradas vestigia torquent:
ac ita sat largum Cingar compleverat orbem.