Pagina:Folengo - Maccheronee, vol 1, 1911 - BEIC 1819471.djvu/173


LIBER OCTAVUS

Iam bona Zambellum riscossum carcere coniunx
Laena receptarat, straniis usata carezzis.
Quomodo? num basis? laetis num amplexibus? ut mos
coniugis est, quando palpat cativella maritum?
5Absit, sed grosso poverum bastone recepit,
atque cosiduras saldavit supra zuponem.
Hanc Zambellus habet requiem post carceris usum.
Sed tribus exactis mox giornis, Laena maritum
disgrossare suum varias vult circa facendas,
10ut meschina queat perdutas scodere cosas,
namque sibi Cingar borsam tettaverat omnem,
hique tapinelli cophinum sine pane catarant.
Ergo iubet prudens Zambello Laena tacono,
ut properans urbi procazzet vendere vaccam.
15Haec est illa quidem vaccarum maxima, qua non
altra fuit maium toto celebrandior orbe,
de qua non modicos habuit Cipada casettos,
de qua quottidie magnum caldare pienum
lacte cavabatur, nec non urbs tota botiros,
20mascherpasque suas gustabat tempore quoquo
et (sic sic patres dixere nepotibus ante)
istam appellavit Bertus Pannada Chiarinam.
Denique Zambellus virgam brancavit aguzzam,
quam, Calepine, vocas stimulum, Comina, goiolum,
25et pungens vaccam dicebat:—Vallà, Chiarina.—
Inde facit vocem quam nemo scribere posset.
Sed quia mercati non impararat abaccum,