460foemina si fallat quandoque, caditque supina
quae maraveia? Nequit calcagno sistere tondo:
qua nil mobilius, qua nil tenerinius, et qua
nil cascabilius terris natura tapavit.
Ast homo, qui reputat se se genus esse provatum, 465maturumque, gravemque virum, plenumque rasonis,
de cuius larghis egressa est foemina costis,
proh Deus! impresas quas non facit ille gaioffas?
Non bos, non asinus, non quaevis bestia matta,
fare quod ipse facit vellet per mille prevendas. 470Dicite: per vostramque fidem, mihi dicite verum,
de quantis toto ladris piccantur in orbe,
de quantis linguis, aut occhis, de quot orecchis
beccariae hominum faciuntur iure malorum,
nunquid in ipsorum numero muliercula sola est? 475Aut si sunt aliquae, naso numerare potestis.
Foemina non, coelum renegans, chiamansque diablum,
noctibus integris stat ludens perdere scudos,
perdere mantellum, camisam, perdere bragam,
sive sbaraino, seu cricca, sive tarocco. 480Foemina non habitat boscos, non spoiat, amazzat
ladra viandantes, non praticat illa palazzum
peiorem boschis, ut robbet, strazzet, abarret,
scortighet orphanulos nudos, viduasque tapinas.
Foemina non cibat osellazzos carne rapaces, 485non suppis braccos, non blanco pane levreros;
non quando sentit portam chioccare famatum,
strazzosumque inopem, panisque rogare tochellum:
— Vade — ait, — in pacem, nec voias frangere portam. —
Foemina non stuprat pueros, sforzatque puellas, 490non dat ad usuram, non scalat nocte fenestras,
non facit alchimiam falsam, tosatque monetam,
non seguitans campum quae sunt aliena rapinat.
Hae sunt impresae dignae, sanctaeque facendae,
sunt bene gesta viri, cui summa potentia soli 495cor sublime dedit, dedit esse, deditque vedutam