sed late imperium, populos ac regna Bacani. 245Cingar id audierat, totum se in tergore stringit,
omnia pro Baldo vult mente patire gaiarda;
dumque sachezatur, vaditque Cipada botino,
huic casa plus mansit barberi netta bacino.
Non latet at coram sbirris, coramque Tognazzo 250comparet, zuratque illis, sagramentat et inquit:
non unquam tenuisse ladri consortia Baldi;
quamque potest, se se Tognazzo fingit amicum.
Denique finito iam sacco, tornat in urbem
chors armata, ferens varias in tergore strazzas, 255diversumque parans sibi bestiamen avantum.
Uxor at interea Baldi, quae Berta vocatur,
nuda viro, infelix, vix uno tecta sochino,
de Berti poverina casis per forza levata est,
nam, velut a patribus sententia fixa dabatur, 260possessum Zambellus habens possessor habetur.
At sfortunatam Cingar non deserit illam,
quae male stentaret, vel forte pericolus esset,
ne supra scragnam, velut usat robba guadagni,
ipsa sedens teneat bottegam semper apertam, 265ni Cingar monitis et re sibi praestet aiuttum.
Illa fiolinos lactat vidoëlla gemellos,
inque domo patris filat, spesamque guadagnat.
Quae tamen in colera nimio saltata dolore
buttat humi fusum, vellitque galone conocchiam, 270stangonemque piat, Zambelli ad tecta galoppat,
quem bastonatis tam spessis battere giurat,
quam spessis usant villani tundere paiam.
Guai, Zambelle, tibi, si te retrovabit acasam!
Veh spallis, schenisque tuis: tempesta diablae 275ecce tibi magnam portat furibunda ruinam.
O ventura ingens, quod eras lontanus alhora,
sed tua Laena tamen, tua coniunx dico galanta,
quae te matturlum gaudebat habere maritum,
ut videt in se se bestialem currere Bertam,