100Nil parlat Zambellus, habens pensiria zucchae
non gathiata minus, quam rigas carta vogandi.
Surgens ille tamen, sguerzis cum passibus ibat,
atque caminabat veluti res matta per urbem.
Sed stupet esse casas tantas insemma dunatas, 105tot quoque contradas, tot portas, totque fenestras,
totque canes, homines, tot mulos, totque cavallos;
dumque susum guardat, nunc urtat, nunc ve trabuccat,
urtat in inscontros hominum, per saxa trabuccat,
saepeque currentem trigat mirare cavallum, 110currentesque canes post illum rodere caudam.
Parlat Tognazzus: — Quid sic, Zambelle, stupescis?
Vidistin similes usquam, tantasque cotalas? —
Ille, velut media campagna staret ad ipsum
officium zappae, respondet voce gaiarda: 115 — Potta meae matris, quam granda est ista facenda!
Doh, Tognazze, precor, me lassa videre pochettum.
Tam bellas tezas, tam bellos ipse casottos
non vidi, postquam me matris panza cagavit.
O quantum foenum, stopiamque fenilibus istis 120gens logare potest pro grassas pascere vaccas!
Quare plus tostum non me, Tognazze, menasti? —
Talia dum sbraiat, matronas ecce politas,
non proprio bellas splendore sed arte beletti,
suspicit in summis stantes guardare fenestris. 125Hae cito, sentita Zambelli voce cridantis,
se se scoprierant, velut est usanza donarum,
more galanarum testas buttare deforam,
et quoquo strepitu se se affazzare fenestris.
Has mirare trigat Zambellus, postea ditum 130porrigit in susum, pariter quoque smergolat: — Oh oh,
angonaia, vides illas, Tognazze, fomennas? —
Cui tacite Tognazzus: — Habes num cancar adossum?
quid, maruffe, cridas? — Sic dicens prestiter illi
donat punzonem costis, subterque fiancum. 135Urlat at ille magis, ditum magis alzat et i, oh