Pagina:Folengo - Maccheronee, vol 1, 1911 - BEIC 1819471.djvu/136

130 baldi

— Ne, rogo, ne vadas — inquit, — sed pensa futurum.
Pensa quid in nostram posset travenire malhoram.
30Iuro tibi, si quam facias sotosora movestam,
taiabunt capitis Baldo in praesone borellam,
et nostrae imprudens eris unica spinta ruinae.
Nam dic, quae speties damni, quae perdita rerum
esse queat maior, quam mundi perdere solem?
35Fac magis, ut ratio conseiat, pone furorem,
sume reposamen cordis, tunc omnia vinces,
omnia spezzabis valido bastone rasonis.
Ne, Fracasse, nega te te summittere nostro
parero, nisi non salda ratione trovato.
40Prende duos tecum socios de gente Cipadae,
quos tu saepe trovas inimicos esse paurae,
sumite corazzas, longumque piate viaggium,
deque zenoveso portu passate marinam,
donec arivetis soldani ad regna Gurassi,
45gens ubi guerrigeras iactat mamalucca fadigas,
tenta, fac ve provam per drittum, perque roversum
si talem fortasse queas convertere sectam,
ad Christi non dico fidem sanctaeque Mariae,
sed mage convertas veniant hunc struggere mundum,
50ut neque tantini restet signale quadrelli.
At si forte velint et vos renegare batesmum,
cur non? dum nostri fiat vendetta patroni,
nos macometani cito deventabimus omnes.
Talibus in bandis gestorum phama tuorum
55cridat adhuc, quam nulla unquam vecchiezza nigrabit,
tunc cum parthorum magno sub rege Sophino
banderalus eras, turcorum contra canaiam.
Ast ego fratantum, vel vi vel fraude, cavabo,
ne dubita, Baldum; Baldum, sis certus, habebo.
60I, precor, ac voias Falchettum ducere tecum,
Moschinumque simul, quia praticus ille paronus
est maris. I, dico, ne dormi, vade, camina. —
— Ayme — Fracassus ait, — tolerabo linquere Baldum? —