altras constituet leges, altrosque statutos,
inque tuo gremio renovabitur altera proles, 390proles gentilis, cortesa, unita sub uno
principe Francesco, qui lanza gaiarda vocetur,
qui faciat sensu, forzaque tremare terenum,
millibus et guerris centos acquistet honores.
Hic doctus solidam super omnia rumpere lanzam, 395doctus et ad stochum, mazzamque, et fulmina spadae,
doctus equos manegiare leves, Spagnaeque vilanos,
doctus ad impresam rapidarum bombardarum.
Razza cavallorum quantum sit brava suorum
Roma scit, atque simul Florentia, Parma, Bologna, 400innumeraeque urbes, palii quae praemia donant.
Mantua praeclaros pariet tunc nostra guereros,
altros Orlandos armis, sensuque Catones.
Inde Cocaiorum surgat casa bassa meorum,
bassa quidem cuppis, sed rebus maxima gestis. 405Apparent nostrae signalia vecchia fameiae
scilicet in chartis, in muris, inque sepulchris:
targa Folengazzi centum sbusata feritis
pendet adhuc muro, nec non de banca balester,
quem Nicolaus ei Picininus munere misit, 410cum Curtatonis sub moenibus ipse gaiardus
solus aterravit Gattam per forza Melatam,
qui ante pivam sacchi padovani sceptra tenebat.
Sed quid avantandum? toto Pizzanfara mundo
menchionatus habet guerris quod habere bisognat. 415Me quoque, nec dubito, portabit phama per orbem,
proque suo crescet plus magna Cipada Cocaio.
Sed de proposito paulatim Gosa trabuccat,
dumque facit panem, retrovat fecisse fugazzam.
Gosa, redi, quo nam sine me imbriaga tiraris? 420Urbs sotosora diu fuerat voltata per illum
rumorem, populusque ruit, plebisque canaia,
nescit enim causam trepidansque caminat in armis.
At zaffi interea Baldum superasse bravezant,