Iamque nodarorum bancos subverterat omnes, 245spezzaratque caput multis, calamaria trando.
Tognazzus, qui iam strepito drizzarat uditam,
ecce salae portam sbirris seguitantibus intrat.
Protinus hic spadae sfodrantur mille guainis,
quae intornum Baldo subiant, faciuntque seraium. 250Ille sed extrorsum balzo se liberat uno.
Squarcinam Tognazzus habet, qui primus arivat,
primus et assaltat Baldum sic ore cridando:
— Sta saldus, es nunc ubi tu non esse putabas,
sis mihi praesonus, latro, sta, dico, ribalde. 255Rende mihi te te, quid adhuc mala bestia bravas?
rende mihi te te; si non, tibi tiro stocadam. —
Baldus, id ascoltans, nigrum spuit ore venenum,
atque indignato rosegat sub pectore stizzam.
Se cuidam interea canevaro tirat apressum, 260quem sbalorditum stravaccat pondere pugni,
deque eius manibus mazzam de robore scarpat,
qua se cognoscens tutum satis, illico saltat,
cumque manu laeva calcans in fronte celatam,
secretamque illam, quam finam bretta tegebat, 265trambaiumque alla stringens, spumamque biassans,
illis moscones coepit scazzare datornum:
paulatim forti se se in cantone segurat.
Ut facit a multis si quando grangifer orsus
cerchiatur canibus corsis, hominumque zanettis, 270protinus angulei portum cantonis adocchiat,
quem per forza tenens ungias ibi drittus aguzzas
vibrat, et hac foggia non scantonabitur unquam;
sic facit armorum pratighissimus ille guererus,
quem tamen ut carichis schioppettis atque balestris 275mirantes longe potuissent sternere mortum,
sed vivum in manibus vult illum omnino Potestas,
mortibus ut centum cruciet sub turre Predellae.
Tognazzus cridat: — Quid adhuc, manigolde, superbis?
en habet hormaium te forchae lazzus acoltum.