gallonem passat, manicum videt ensis apertum,
productumque foras griffis satis esse paratum. 210Trat citus ergo manum, nihil advertente barono;
et quali soricum prestezza gattus adungiat,
tali corripuit spadam de cortice fodri.
At ventura brevis semper traditoris habetur,
non abit in longos falsorum gratia giornos. 215Ipse viam fugiens, oneratus munere tanto,
dum pensat nullum spallis instare travaium,
ecce rapit cursum Baldus, iungitque ribaldum,
cui tanta furia tirat in culamine calcem
ut miser ille, volans per apertam forte fenestram, 220non minus ad centum passus tommavit ab alto,
atque super smaltum se fecit more fritadae.
Sed tamen haec Baldo fuit utilis onta pochinum,
qui pariter sbirrum, pariter quoque perdidit ensem.
Tum quidam sbricchettus adest, nudansque fachinum, 225assaltare audet tantum fraschetta valorem.
Baldus at indretum saltans, celer inde sotintrans,
huic tali pugno dextram colpivit orecchiam,
quod dentes ab utraque omnes cecidere ganassa,
illeque stramazzans rupit sibi marmore testam. 230Tunc et alhora susum bravosa canaia levatur,
scopertae insidiae apparent, stratagema palesum est,
sbraiatur: — Day day, pia, paraque, guarda, retira,
ad vischium cornacchia vetus iam denique presa est,
incidit in trapolam toppus, sta salde, cavester, 235sta quia te volumus ceu ladrum stringere ferro. —
Sic smergolantes Baldo calcantur adossum
cum stanghis, trusis, bastonibus atque tracagnis.
Infelix Baldus nullum sibi cernit aiuttum,
nec tenet almancum solettam forte bachettam, 240et bastonatas multas relevabat ab illis.
Verum, ut cumque potest, saltans hinc inde repugnat,
terribilesque menat, dum balzat in aëra, goffos,
sanguineamque bavam rabiato spargit ab ore.