Pagina:Folengo - Maccheronee, vol 1, 1911 - BEIC 1819471.djvu/123


liber quintus 117

deque bolognesis, deque omni gente Romagnae
65ducere soldatos, quorum tibi nota prodezza est.
Hoc tamen esse placet secretum, namque spiones
arte spionandi mancant si arcana facenda est.
Ad nos ergo statim, vista praesente, venito,
sed solus, factumque tace, nullique palesa».
     70Corripit in facie prima maravilia Baldum,
stansque nihil parlat, testam gratat, omnia versat.
Cingar, scaltrito vulpone cativior omni,
protinus ingannum dubitat, pensatque magagnam.
Spingardae aspectum ficcato lumine guardat.
75Mox ait: — Hem dic tu, quid nunc tractatur in urbe?
quid facitur? — Spingarda, tegens ficto ore pauram,
talia respondet: — Noster movet arma Pregaius,
ad furiamque datur multis paga fantibus una,
castellum Goyti iam sbombardare frequentant,
80ut fors audistis magnos stamatina ribombos.
De ripa Trenti gens haec ubriaga calavit,
celsaque passarunt montis fastigia Baldi,
nodavere lagum, tandem venere Saloium,
pars ibi smontavit naves, pars mansit in undis.
85Terra coverta armis, lacus, urbes, monsque, palusque.
Hinc pedites sex mille brusant quaecumque trovantur.
Inde lagum Gardae nullo prohibente traversant,
implerunt barcas, implerunt sandala, burchios,
contrastumque illis non fecit rocca Malherbae,
90quae sbombardando sibi circum circa tavanos
discazzare potest, at nunc poltrona badavit,
atque aliam trepidans se fingit habere facendam;
cumque todescorum potuisset frangere classem,
in saccum tenuit testam panzamque gratavit.
95Sirmio se bassum quacchiavit, more quaiotti,
quando sparaverii sentit strepitare sonaios;
et quamvis habeat grossos haec insula scoios,
hanc tamen effecit vilis cagarella gaioffam.
Nilque Desenzanus, nil Revoltella tiravit,
100