Questa pagina è stata trascritta e formattata, ma deve essere riletta. |
LIBER QUARTUS
Iamque comenzarat Baldi statura levari
altius, et coelo magnis consurgere membris,
iamque misuratur per longum brachia quinque,
largus in amplificis relevato pectore spallis,
5sed brevis angustos cingit cinctura fiancos.
Nervosus gambis, pede parvus, schinchibus acer,
drittus in andatu, levibus qui passibus ipso
vix sabione suas potis est signare pedattas.
Vivaces habet ille oculos, semperque rotatos
10nunc huc nunc illuc, radio velocius illo,
qui facitur quando sol specchio guardat in uno.
Non huic barba nimis plena est, durataque setis,
at spuntant mento lanosi trenta peluzzi,
cui superum labrum paulo supereminet altro
15extrius, et savium sic indicat esse futurum.
At quia non habet hac in molli aetate magistrum,
iam compagnones, rofianos, atque sbisaos,
bravazzosque gradat, sbriccos, certosque cagnettos,
qui taiacantones dicuntur, mangiaque ferri.
20Talibus ingrassat se tantum Baldus ut aetas
virda iuvenazzum transportat more poledri,
non unamque facit stallae spezzare cavezzam;
nempe polastrones isti, dum sanguine caldo,
dumque vigent stomacho, semper mangiare parato,
25non oleum ponunt nec sal in rebus agendis,
nec mirant cosam naso lontanius ullam.
Solo de Baldo tota parlatur in urbe,