|
nella storia e in dante |
77 |
sententia, omnium prestantissima, omnis quidem vite
mortalium insti tu tio, et omnis perfecta humanitatis
ratio, reposita est. Ipsa enim rerum publicarum mo-
derationem, incommutabile firmamentum civitatis, pa-
trie quietem, libertatis incolumitatem, et omnium de-
nique bonorum decorem ac beatitudinem, prebet : sine
illa, nicchil inter mortales tutum pacificum salvum
liberum, aut in omni sui ratione perfectum, inverno
potest. Quid enim regna sunt vel imperia vel princi-
patus, sanctìssima ista iustìtìe auctoritate atque con-
stantìa e medio sublata? Ubi nam ullus Dei metus
foret, aut ulla prorsus observantia religionis, ubi reve-
rende magistratuum potestates, ubi celeberrime civium
conventìones, ubi mercature, ubi artìficia? in quibus
opportunis rebus, atque omnino ad vite cultum neces-
sariis, magnum quippe decus reipublice positum est
ac firmissime collocatum. Profecto quotiens preclaris-
sima hec virtutum iustitia deesset, non modo universa
respublica, sed nec privata cuiusque domus, etiam
tenuissima, diu constare potest. Et non modo sine illa
humane res, verum, si natura sua fieri posset, etiam
ipse superne deperirent.
Hec igitur animavertentes nobiles et prudentes viri
Tommas Bartolomei de Corbinellis, prò conventi!
Ultrarni ; Iulianus Tommasi Gucci, prò conventu
Sancti Petri Scheradii ; Leonardus Filippi domini Leo-
nardi de Strozis, prò conventu sancti Brancatii ; et
Nerone Nigi Neronis, prò conventu sancti Martini;
electi adsumpti et legiptime deputati super reforma-
tione ordinatione et correctione, et ad reformandum
corrigendum et emendandum Statuta et Ordinamenta
Artis Lane et Lanificum civitatis Florentie, in qua
quidem maximum robur huius reipublice situm est,
oranem operam ac diligentiam ad ius cuiusque defen-
dendum, et ad conservandam in omni sui parte iusti-