Pagina:Fagnano - Opere Matematiche Volume Primo, 1911.djvu/20

RELAZIONE DEL CHIARISSIMO PADRE LE SEUR

Esibita nel mese di Maggio dell’anno 1744.


Manuscriptum volumen, cui titulus Generalis proportionum geometricarum Theoria cum aliis scriptis mathematicis Auctore Comite Julio Carolo de Fagnani legi diligentissime. Illustrissimus Auctor pluribus jam editis dissertationibus orbi erudito notus tria potissimum hoc suo opere complexus est, videlicet proportionum theoriam, triangulorum rectilineorum proprietates, et plura ad calcolum finitarum, infinitesimarumque quantitatum spectantia; a quibus omnium fere veritatum mathematicarum, quae paulo altioris sunt indaginis, inventio, atque demonstratio pendent. Plurima, et maxime universali’a theoremata invenit proprio marte: quae ab aliis jam erant inventa aut ad majorem universalitatern adduxit, aut suis propriis sedibus restituta novis demonstrationibus munivit: ubique veterum demonstrandi rigorem cum Recentiorum perspicuitate conjunxit. Totum igitur opus turn ob praeclara inventa, quae continet, turn ob methodum occuratissimam, turn ob demonstrationum veritatem, et copiam, verumque usum amplissimum luce publica dignissimum judicarem.


Fr. Thomas le Seur Ord. Minim.