Questa pagina è ancora da trascrivere o è incompleta. |
EPISTOLAE
sunt, intellectu conspiciuntur; et si ex notioribus nobis innotiora; simliter interest bumanae apprehensioni, ut per motam caeli Motorem intelligamus, et ejus velle; facile praedestinatio baec etiam leviter intuentibus innotescet. Nam si a prima hujus origine revolvamus praeterita, ex quo scilicet Argis hospitalitas a Phrygibus derogata; et usque ad Octaviani triumphos mundi gesta revisere vacet; nonnulla eorum videbimus humanae virtutis omnino culmina trascendisse, et Deum per homines, tanquam per caelos novos, aliquid operatpm fuisse. Non etenim semper nos agimus; quia interdum utensilia Dei sumus; ac Toluntates humanae, quibus inest ex natura libertas, etiam inferioris affectus immunes quandoque aguntur, et obnoxiae Voluntati Aeternae, saepe illi ancillantur ignare.9. Et si baec, quae uti principia sunt, ad probandum quod quaeritur non sufficient; quis non ab illata conclusione per talia praecedentia- j*ité-j*mecum opinari cogetur? Pace vidimus annorum duodecim orbem totaliter amplexata, quae sui sillogizatoris faciem, Dei filium, sicuti opere patrato, ostenditur. Et Hic, cùm, ad revelationem Spiutus, HOMO FACTUS, evangelizaret in terris, quasi dìrimens duo regna, Sibi et Gaesari universa distribuens, «Alterutri, dixit, reddi quae sua sunt».. Quod si pertinax animus poscit ulteriùs,.nondum annuens veritati, verba Christi examinet etiam jam ligati; cui cùm potestatem suam Pilatus objiceret. Lux nostra de sursum esse asseruit, quod ille jactabat, qui Caesaris ibi auctoritate vicaria gerebat, officium. Non igitur ambuletis, sicut et gentes ambulant, in vanitate sensus tenebrìs obscurati; sed aperite oculos mentis vestrae, ac videte; quoniam regem nobis caeli ac terrae Dominus ordinavit. Hic est quem Petrus, Dei vicarius, honorificare nos monet; quem Clemens, nunc Petri successor, luce apostolicae benedictionis illuminat; ut ubi radius spiritaalis non sufficit, ibi splendor minoris luminaris illustret g^% g 2.*) Cf. Aoctoris Monarehiam^ Lib. Ili, ad ealceoi. *