Questa pagina è ancora da trascrivere o è incompleta. |
2 | Epistolae |
REVERENDISSIMO IN CHRISTO PATRI, DOMINORUM SUORUM CARISSIMO, DOMINO NICHOLAO MISERATIONE CAELESTI OSTIENSI ET VALLATRENSI ENSCOPO APOSTOLICAE SEDIS LEGATO, NECHON ET TUSCIAE, ROMANIOLAE ET MARCHIAE, TERRIS ET PARTIBUS CIRCUM ADIACENTIBUS PACIARIO PER SACROSANCTAM ECCLESIAM 0RDINATO, DEVOTISSIMI FILII ALEXANDER CAPITANEUS, CONSILIUM ET UNIVERSITAS PARTIS ALBORUM DE FLORENTIAM SEMETIPSOS DEVOTISSIME ATQUE PROMPTISSIME RECOMMENDANT.
1. Praeceptis salutaribus moniti et apostolica pietate rogati sacrae vocis contextui qaem misistis, post cara nobis Consilia, respondemus: et si negligentiae sontes aut ignaviae censeremur ob injuriam tarditatis, citra judicittm discretio sancta vestra praeponderet, et quantis qualibusque consiliis et responsis, observata sinceritate consortii, nostra
fraternitas decenter procedendo inidigeat, et examinatis quae tangimus,
ubi forte centra debitam celeritatem defecisse despicimur, ut affluentia vestrae benignitatis indulgeat deprecamur, ceu filii non ingrati.
2. Literas igitur piae paternitatis aspeximus, qnae totius vestri desiderii
personantes exordia subito mentes nostras tanta laetitia perfuderunt, quantam nemo valeret seu verbo seu cogitation metiri. Nam quam fere pro desiderio somniantes inhiabamus patriae libertatem, vestrarum literarum series plusquam semel sub paterna monitione poilicetur. Et ad quid aliud in civile bellum corruimus? Quid aliud candida nostra signa petebant? Et ad quid aliud enses et tela nostra
rubebant, nisi ut qui civilia jura temeraria voluntate trnncaverant, et jugo piae legis colla submitterent, et ad pacem patriae cogerentur? Quippe nostrae intentionis cuspis legittima de nervo quem tendebamus prorumpens, quietem solam et libertatem populi fiorentini petebat,
petiit, atque petet in posterum. Quod si tantum gratissimo nobis beneficio
vigilatis, et adversarios nostros, prout sancta conamina voluerint, ad sulcos bonae civilitatis intenditis remeare, quis vobis dignas grates persolvere attentabit? Nec opis est nostrae proprium, nec quidquid florentinae gentis reperitur in terris. Sed si qua caelo est pietas, quae talia remunerando prospiciat, illa vobis praemia digna
ferat, qui tantae urbis misericordiam induistis, et ad sedanda civium profana litigia festinatis.
3. Sanè, cùm per sanctae religionis virum fratrem L., civilitatis persuasorem
et pacis, praemoniti atque requisiti sumus instanter pro vobis, quemadmodum et ipsae vestrae literae continebant, ut ab omni
guerrarum insultu cessaremus et usu, et nos ipsos in paternas manos
vestras exiberemus in totum, nos filii devotissimi vobis et pacis ama-