Pagina:Epistole di Dante Allighieri.djvu/212

QUAESTIO AUREA AC PERUTILIS
edita per dantem alagherium, poetam florentinum clarissimum, de natura duorum elementorum aquae et terrae disserentem.


Universis et singulis presentes litteras inspecturis, Dantes Alagherii de Florentia inter vere phylosophantes minimus, in Eo salutem qui est principium veritatis et lumen.

§. I. Manifestum sit omnibus vobis quod, existente me Mantuae, quaestio quaedam exorta est, quae dilatrata multotiens ad apparentiam magis quam ad veritatem, indeterminata restabat.

Unde quum in amore veritatis e 1) pueritia mea continue sim nutritus, non sustinui quaestionem prefatam linquere indiscussam; sed placuit de ipsa verum ostendere, nec non argumenta facta contra dissolvere, tum veritatis amore, tum etiam odio falsitatis. Et ne livor multorum, qui absentibus viris invidiosis mendacia confingere 2) solent, post tergum bene dicta transmutent, placuit insuper in hac cedula meis digitis exarata quod determinatum fuit a me, relinquere, et formam totius disputationis calamo designare.

Quaestio


§. II. Quaestio igitur fuit de situ et figura sive forma duorum elementorum, Aquae videlicet et Terrae; et voco hic formam illam quam Phylosophus ponit in quarta specie qualitatis in Praedicamentis. Et restricta fuit quaestio ad hoc, tanquam ad principium investigandae veritatis, ut quaereretur utrum aqua in spera sua, hoc est in sua naturali circumferentia, in aliqua parte esset altior terra, quae emergit ab aquis et quam comuniter quartam habitabilem appellamus; et arguebatur quod sic multis rationibus, quarum, quibusdam omissis propter earum levitatem, quinque retinui quae aliquam efficaciam habere videbantur.

Prima Ratio


§. III. Prima fuit talis: Duarum circumferentiarum inequaliter a se distantium impossibile est idem esse centrum: circumferentia aque et circumferentia terre inequaliter distant; ergo etc! Deinde procedebatur: Quum centrum terrae sit centrum universi, ut ab omnibus confirmatur; et omne quod habet positionem in mundo aliam ab eo, sit altius; quod circumferentia aque sit altior circumferentia terrae concludeba-