Pagina:Dresselio - Scola della patienza.djvu/869


Parte III. Cap. VI. 843

sce, quemadmodum mitescis cum discis: Quia Deus hoc vult, ideo florent mali. Parcere vult malis; ad poenitentiam adducit eos quibus parcit, sed illi non corriguntur. Novit ille quomodo de illis iudicet. Immitis est autem homo, cum vult contradicere aut bonitati Domini, aut patientiae, aut potestati, aut iustitiae iudicis. Qui ergo sunt recto corde? Qui hoc volunt, quod Deus vult. Deus parcit peccatoribus, tu vis ut iam perdat peccatores. Distorti ergo cordis es, et pravae voluntatis, quando aliud vis, aliud vult Deus. Vult autem Deus parcere malis; tu non vis parci. Patiens est Deus peccatoribus; tu non vis tolerare peccatores. Sed ut dicere coeperam, aliud vis tu, aliud vult Deus. Converte cor tuum, et dirige ad Deum, quia, et Dominus infirmis compassus est. Vidit in corpore suo idest in Ecclesia sua