Pagina:Dresselio - Scola della patienza.djvu/621


Parte III. Cap. I. 595

medicus est, si mortem, resuscitator est. Quantum patientia licet, habeat debitorem! Nec immerito . Omnia enim placita eius tuetur, omnibus mandatis eius intervenit. Fidem munit, pacem gubernat, dilectionem adiuvat, humilitatem instruit poenitentiam expectat, exomologesin assignat, carnem regit, spiritum servat, linguam frenat, manum continet, tentationes inculcat, scandala pellit, martyria consummat: Pauperem consolatur divitem temperat; infirmum non extendit: Valentem non consumit, fidelem delectat gentilem invitat, servum Domino, Dominum Deo commendat, feminam exornat, virum approbat: amatur in puero, laudatur in iuvene, suspicitur in sene. Ergo amemus patientiam Dei, patientiam Christi; rependamus illi, quam pro nobis ipse dependit. Offeramus patien-