Pagina:Dresselio - Scola della patienza.djvu/573


Parte II. Cap. VI. 549

stis, sed quantum servet iustis: facit hoc Deus, quod plerumque facit, et homo. Aliquando iratus homo apprehendit virgam iacentem in medio, fortasse qualecunque sarmentum caedit inde filium suum; ac deinde projicit sarmentum in ignem, et filio servat haeriditatem. Sic Deus de hominibus malis exercet nos; et de illorum insecutionibus erudit nos. De malitia mali flagellatur bonus, de Servo emendatur filius. Sicut enim malis obest bonitas iustorum sic prodest bonis iniquitas impiorum. Quod si ceperit tibi subrepere voluntas humana dicens: O si occidat Deus inimicum istum meum, ut non me persequatur! O si posset fieri, ut non ab illo paterer tanta! Iam si perseveraveris, et hoc tibi placuerit, et vides, quia hoc non vult Deus; pravus corde es. Et qui sunt recti corde? Qui sic inveniuntur,