laborare. Patrium habet Deus aduerfus viros bonos animum, et illos fortiter amat, et operibus, inquit, doloribus, ac damnis exagitentur, ut verum colligant robur. Non fert ullum ictum illaesa felicitas. Miraris tu, si Deus ille bonorum amantissimus, qui illos quam optimos esse, atque excellentissimos vult, fortunam illis, cum qua exerceantur assignat? Mavult illis esse male, quam molliter. Et nobis etiam interdum voluptati est, si adolesces constantis animi irruentem feram venabulo excepit, si Leonis incursum interritus pertulit, tantoque spectaculum est gratius, quanto id honestior fecit. Ecce spectaculum dignum, ad quod respiciat intentus operi suo Deus: Deo dignum. Vir fortis cum calamitate compositus. a Non vedi tù (dice egli) quanto diversamente amino i padri da quello, che fan-