Pagina:Del Lungo - La prosa di Galileo, 1911.djvu/37


DE MOTU 7

unde, inquam, accidit quod ferrum per longissimun spacium ciebitur; stappa autem, postquam per aliquod spacium ferrum prosecuta fuerit, sistitur et in terram decidit? Si ergo est medium quod utrumque portat, cur plumbum seu ferrum longissime portat, stuppam vero non item? Anne forsan facilius erit gravissimum ferrum impellere, quam levissimam stuppam aut lignum?

3^: si mobile a medio movetur, illud mobile celerius et per longius spacium feretur, cui plures aderint partes impellentes: huius tamen contrax’ium experientia demonstrat. Nam si ab arcu impellatur subtlissimum telum utrinque acutum, hoc per longius spatium feretur quam aliud lignum crassum, ab eodem arcu iaculatum, quod tamen sit eiusdem ponderis cum telo: attamen pauciores partes aeris acutam teli cuspidem impellunt.

Do. Ad hoc facilis esset responsio: nam, cum telum sit acutum, aptius est ad scindendum medium quam lignum obtusum; ergo minus illi resistet aèr.

Al. Putasne fortasse, ceteros quoque huius sententiae seotatores ita ad argumentum responsuros esse?

Do. Ita profecto; et mihi quoque videtur optima solutio.

Al. Quo pacto ergo non fateberis, medium non moveri ad easdem partes, ad quas fertur mobile? Si enim ad easdem ferretur, non esset a mobili scindendus aer. Luce ergo clarius patet, medium esse scindendum, ex eo quod acuta facilius ferantur quam obtusa: ex quo deinde sequi tur, medium non moveri quo tendit mobile. Restat itaque tantummodo demonstrandum, quod mobile non movetur etiam a medio, eo quia medium, succedens in partes vacuas, illud impellat. Nanque si partes aeris moventur ad replendum vacuum relictum a mobili, cur non etiam pari pacto retrocedit mobile ad idem vacuum replendum? Item sit, verbigratia, quod movetur, pars cylindri, et una illius basis praecedat; moveatur autem versus septemtrionem. Perspìcuum est quod partium aeris aliae ab oriente, aliae autem ab occidente, in vacuum decurrent; nuUae autem ab austro. Nam locus in quem anteriores partes cylindri ingrediuntur, debet evacuari aere, ne detur corporum penetratio; quae partes aeris debent ingredi in locum qui a cylindro relinquitur: sed locus quem cylindrus ab aere evacuat, est semper aequalis loco quem cylindrus post se relinquit: ergo ad hunc explendum sufìiciunt partes quae nunc praecedebant cylindrum; quae, ab extrema circumferentia basis illius in vacuum intrantes, omnes vel ab oriente vel occidente proveniunt. Quod si ita sit, quomodo impellent cylindrum ad septemtrionem? His rationibus aliam adde: si intelligamus moveri conum, cuius basis praecedat, cuspis vero subsequatur, tuno nuUae partes aeris poterunt moveri ad replendum vacuum. Demum, et hoc sit potissimum argumentum, intelligatur sphera marmorea seu ferrea, exaote rotunda et expolita,