Pagina:Del Lungo - La prosa di Galileo, 1911.djvu/36

6 LA PROSA DI GALILEO

absonum erit, nosmetipsos usque ad littus maris conferre, ibique a piscatoribus et nautis aliquid esui accommodatura accipere, et ad multam. diem commorari; cura praesertim, sole altius super horizonte ascendente, subcalescit adeo aer, ut brumalem rigorem minus obnoxium reddat: atque ita, satis ocii suppetente, quicquid exopto, abs te audire poterò.

Al. Eamus iam quolubet.

Do. Tu autem, hoc interim, tuas rationes perferre ne graveris» Al. Antequam ad rationes deveniam, sententiam prius eorum declarare expediet, qui Aristotelis opinionem sectant. Dicunt enim: quando mobile a proiciente, ut, verbigratia, lapis ab homine, proicitur, tunc a moventis manu prius impellitur aer sibi contiguus, qui et reliquas partes aéris movet; dum postea mobile a manu relinquitur in aere, aer iam commotus secum defert mobile. Haec est Aristotelis causa: nonnulli addunt etiam quod, cum mobile movetur, partes aéris ad replendum vacuum, quod post se relinqueret, succedunt; ex quarum concursu posteriores partes mobilis impelluntur. Hanc tamen sententiam esse falsissimam, bis rationibus ostendere conabor.

Prima itaque ratio sit: si mobile a medio movetur, mobile necessario ad easdem partes, ad quas medium, movebitur; huius tamen contrarium saepius videmus; ergo [etc.]. Minor patet: si enim, flante quocunque validissimo vento, contra ipsum, mobile proiciatur, quamvis ventus ab austro spiret, ad austrum tamen, si eo dirigatur, feretur mobile; ex quo patet, mobile non a medio, sed ab alio movente, moveri. Neque est dicendum, quamvis sentiamus ventura in contrarium ferri, tamen partes aeris quae sunt mobili propinquissimae ad easdem cam mobili ferri partes: nam ecce de hoc manifesti ssimum.exemplum, Nonne aspicis naviculam istam, quae ab unico nauta Pisas, contra aquae decursum, impellitur? Videmus enim illam, semel a nauta impulsam, per aliquod inde spacium contra nitentem aquam invelli: partes tamen aquae naviculam tangentes in contrarium ferri» 03ulÌ3 ipsis manifestissime apparent. Neque credas fortasse quod ultimae partes aquae, quae puppim tantum navis contingunt, navem impellant, quamvis caeterae partes aquae videantur in contrarium moveri: nam, praeter quam quod hoc ridiculum est, contrarium etiam experientia docet. Si quis enim, supra puppim manens, lignum filo suspendat quantumlibet parvum, et in aquam demittat, dare videbit ipsum in contrarium vehi, et filo trahenti resistere: ouius tamen contrarium sequeretur, si aqua ad easdem partes moveretur ad quas uavicula impellitur.

2^: si medium est quod defert mobilia, unde est quod, cum quis eodem tormento iaculat globum ferreum, cum quo etiam feratur lignum sive stuppa aut aliquid leve, ita tamen ut grave praecedat;