Questa pagina è stata trascritta e formattata, ma deve essere riletta. |
L’g Nouf Sainc Testamaint | 267 |
DE MODO LEGENDI ET
scribendi linguam Rheticam,
quam Romanũ, seu Ladinum
Rheti uocant.
Omnes consonantes uim propriam seruant.
Consonantes uerò cum aspiratione, ut sch pronunciantur, sicut apud Germanos: ut in his,
Schmehen. Schaden. & similibus.
Rheti, schi, schinta, schunchia, sth, habẽt mitiorẽ sonum: sed asperiorem st, ut disth, bisthc, bœsthc.
L’g, l’s, n’, ns’, s’, cum apostrophe, sunt articuli: sed non in totum pronunciantur, ut ferè accentus sint: ut l’g bœn, l’s humens. Verbis quoq; præponuntur, ut l’g ho amazo, l’s ho fat murir, s’guasten, ns’agiüda, n’hæ part: & similia.
L’ m’ d’ t’ cum apostrophe sequenti alla uocali, suam amittunt, more Italico. Nam Rhetica uix patitur dictionem exeuntẽ in uocalem aliam dictionem uocali incipientẽ post se sequentem: ut l’hura, l’ira, m’ho, m’hauais, d’uus, d’aque, t’ascurantêr, t’fêr fêr. pro èl hum, la ira, me ho, me hauais, da uus, da aque, te ascuranter, te fêr fêr.
Similiter in eam formam dicuntur hæc:
Hol, pro ho el: num fer, pro nu fèr à mi.
Et alla nomina & uerba, qua amittunt sæpe ultimas uocales, sequẽte dictione uocali præcedẽte.
Omnes uocales suum sonum seruant.
V, quando fungitur uice consenantis, etiam subsequente alla consonante, pro f ponitur, sed sonans quippiam mitiùs, ut in his,
Alurus, urest, s’uessa: & alijs.
Diphtongi quoq; suam proprietatem in hac lingua Rhetica, sicut in Latina obtinent.
ü cum duobus punctis superpositis, quasi diphtongus est, & frequens est, & exprimit sonum Germanicum: ut in his,
Günstlich, Fründlich, & similibus.
Itali, hunc sonum simplici ut proferunt.
Vocalis cum accentu circumflexu producitur, quod frequenter accidit huic linguæ & maxime in ultimis syllabis & monosyllabis, in nominis et verbis: ut pôs, dôs, dêr, fêr, gnîr.
Vocalis cum accentu graui acutum sonum reddit, & frequens est in uerbis imperatiuis, ut dò, fò.
Alia te usus docebit. Hæc tantùm pro simplici forma te admonui.
FINIS.