Questa pagina è stata trascritta e formattata, ma deve essere riletta. |
21 |
spavento a vedeli portare a sepelire e asai presto tute le ville de Saona furno infetate de dita peste ivi moriva citadini e contadini e vilani asai e in caza nostra morì Filipo abate padre de mio padre Eciam morite Rafaelo abate fratello de mio padre e Io Ioane Agustino abate figiolo de leonardo Io era de eta de ani 9 fui il primo
- Ludovico Regi Francorum ut concedat licentiam Civibus Saonensibus extrahi frumentum Proventia vel aliis locis ipsius Regni.
Arch. Secr. Vatic.
Brev. Iulii II T. 1° N° 22.
Fol. 236°.
Charissime in Christo fili noster salutem etc. Etsi non dubitamus quin dilecti filii Antiani Civitatis Saonae Maiestati tue et Corone Franciae fidelissimi facile per se ipsos sine cuiusquam commendatione impetraturi sint ab eadem Maiestate tua licentiam emendi et extrahendi frumentum ex provincia Provintiae et aliis tibi subiectis locis: Pietas tamen nostra in ipsam Civitatem propriam nostram dilectissimam Nos admonuit: ut eos Celsitudini tue commendaremus. Magna et inusitata frumenti penuria hoc anno tota illa Ligustica regio laboravit: Civitas vero Saona pre ceteris cui facultas non fuit messis tempore frumentum ipsum emendi propter sevissimam pestilentiam, que in ea crassata est. Nos quidem ut ex insula Siciliae esigua summa grani ad dictam Civitatem advehi posset curavimus quibus hactenus utcunque sunt sustentati: nunc frumento ipso deficiente iemeque ingruente, nisi a tua Celsitudine cui subditi sunt, subleventur ad extremam famem deveniant necesse est. Quare eandem Celsitudinem tuam hortamur in domino et ex intimo cordis affectu requirimus: ut eisdem antianis licentiam et facultatem concedere velis extrahendi tantum frumenti ex provincia Provintiae et aliis locis tuis quantum sat sit necessario victui Civitatis predicte de tua Celsitudine propter fidei et devotionis constantiam benemerite: ut omnes intelligant Civitatem eamdem cariorem esse tue Maiestati quia in eadem nos Deo disponente nati et educati fuimus.
Dat. Rome die XV decembris MCCCCC quarto, Pontificatus nostri anno 2°.